Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. Phocion Atheniensis etsi saepe exercitibus praefuit summosque magistratus cepit, tamen multo eius notior est integritas vitae quam rei militaris labor. itaque huius memoria est nulla, illius autem magna fama, ex quo cognomine Bonus est appellatus. [2] fuit enim perpetuo pauper, cum divitissimus esse posset propter frequentes delatos honores potestatesque summas, quae ei a populo dabantur. [3] hic cum a rege Philippo munera magnae pecuniae repudiaret legatique hortarentur accipere simulque admonerent, si ipse iis facile careret, liberis tamen suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate tantam pater [4] nam tueri gloriam, iis ille 'si mei similes erunt, idem hic' inquit 'agellus illos alet, qui me ad hanc dignitatem perduxit; sin dissimiles sunt futuri, nolo meis impensis illorum ali augerique luxuriam.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.